- CONSTANTINUS Novus
- CONSTANTINUS Novustitulus seu appellatio, Tiberio II. et heraclio, Heraclii Imperatoris filio, potissimum in nummis adscribi solita; voce tamen Novi expunctâ, propter numismatum exiguitatem. Iustinus nempe Iunior, morbô correptus, adoptatum Tiberium cum Caesarem creâsset, Νέον cum Κωνςταντῖνον, Novum Constantinum, appellavit, ut est in Chron. Alexandrino, ubi tamen interdum, suppressâ priori voce, nude Tiberius Constantinus, quemodo etiam in nummis eiusdem Augusti, dicitur. Eâdem postea nomenclaturâ donatus est a Patre Heraclio Imperatore Heraclius filius primogenitus: dictus etiam Heraclius Novus Constantinus, ut prae ceteris arguit subscriptio Novellae Heraclii. Neque tamen his duobus appellatio haec peculiaris fuit, nisi quod cognominis vice proprie videatur iis indita, Tiberio quidem a Iustino prosocero; Heraclio vero Iuniori a parente: cum hanc ceteri quoque fere omnes ambierint Augusti. Marciano enim Aug. Novo Constantino non semel acclamatum leigmus: ut et Iustino, Iustiniano, Constantino Pogonato et Constautino fil. IrenesIdem de Michaele Palaeologo, testatur Inscr. in aede Deiparae peribleptae Constantinop. Imo et Graeci ex Francica gente Imperatores eandem appellationem sibi vindicâsse Heguntur, ut paret ex Ep. Innocentii III. ad Comit. Namurcens. ubi Balduinum Constantinum Imperatorem nude vocat etc. Car. du Fresne, Dissert. praed. num. 39.Scotiae Reges.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.